OGYRIS

OGYRIS
OGYRIS
insula maris Indici ex adverso orae Arabiae Fel. ad Ortum, Erythraei regis monumentô nobilitata. Eius meminit Dionysius ὁ Περιηγητὴς, v. 607.
Ε῎ςτι δέ τοι προτέρῳ Καρμανίδος ἔκτοθεν ἄκρης
Ω῎γυρις, ἔνθα τε τύμβος Ε᾿ρυθραίου βασιλῆος.
Mela l. 3. c. 8. Ogyris, quod in eâ Erythrae regis monumentum est, magis clara quam ceterae. Sic quoque alii insulam hanc nominant. Strabo Ogyrinam videtur appellare: Ἀπὸ δε τῆς Καρμανίας ἐιρήκασι καὶ Νεάρχος, καὶ Ὀρθάγορας, νῆσον Τυῤῥίνην κεῖςθαι πρὸς νότον πελαγίαν ἐν διχιλίοις ςταδίοις, ἐν ᾗ τάφπς Ἐρύθρα δείκνυται, χῶμα μέγα ἀγρίοις φοίνιξι κατάφυτον. Salmasius nullum in toto Strabone locum istô corruptiorem extare putat, quique felicius emendari potuerit, quam hôc modô; Α᾿πὸ δὲ Καρμανίας ἄκρας φησὶ Νὲαρχος Ὠγυρίδα νῆσον ἐρήμην κεῖςθαι. Addit etiam, nullum fuisse auctorem, qui Orthagoras dictus sit. Verum fallitur. Indicorum Orthagorae meminit semel, iterumque Aelianus. Meminit etiam Philostratus, de vita apollonii l. 3. c. 15. Facile vero sanari potest hic Strabonis locus. Scribe νῆσον Ω᾿γυρίνην, vel mutatione minimâ Γυρίνην. Sane omnia Melae exemplaria habent Gyris, non Ogyris. In Ptolemaeo appellatur Ο῎ργανα, nonnulli tamen libri manu exarati legunt illic Ω῎γυρις. Attamen Ο᾿ργάνα etiam dicitur Arriano, in Indicis. Nimis autem loge a littore Carmaniae removent hanc in sulam Nearchus et Orthagoras, cum bis mille stadiorum intervallum faciunt. Satis tamen bene cum hac mensura convenit Plin. l. 3. c. 28. Insula in alto obiacet Ogenis, clara Erythrâ rege ibi sepulto. Distat a continente 225. mill. pass. Non dubito, quin ita scripserit Plinius, cum sic habeant codices scripti, ac Ω᾿γενὶς idem sit, quod Ὠκεανῖτις. Eandem mensuram exhibet quoque Ptolemaeus, ut facille appareat, plerosque unum esse secutos; Certum tamen est errâsse. Quôcumque enim nomine insula haec appelletur, sive Ogyris, sive Gyris et Gyrene, sive etiam aliter, omnino haec illa est, quae vulgo Gerun vocatur. Non amplius 36. mill. pass. abest haec a continente, ac sita in ipso sinus Persici ostio. Olim clara Erythrae regis sepulchrô, sed nunc nobilissimô totius Orientis emporiô longe clarior. Hebes est, aut saltem indoctus, qui non intelligit de Harmuzia me loqui Is. Vos. in Melam. p. 286 Idem Lloyd.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Ogyris — oroetes Scientific classification Kingdom …   Wikipedia

  • Ogyris — (Tyrrhine, a. Geogr.), Insel im Indischen Meere bei Karmanien, am Persischen Meerbusen; j. Ormuz, nach Andern Mazira. Hier sollte der König Erythras begraben sein …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Ogyris genoveva — Female Male …   Wikipedia

  • Ogyris ianthis — Scientific classification Kingdom: Animalia Phylum …   Wikipedia

  • Ogyris oroetes — Silky Azure Scientific classification Kingdom: Animalia Phylum …   Wikipedia

  • Ogyris zosine — Northern Purple Azure Scientific classification Kingdom: Animalia Phylum …   Wikipedia

  • Arhopalini — Taxobox name = Arhopalini image width = 204px image caption = Arhopala alitaeus mirabella regnum = Animalia phylum = Arthropoda classis = Insecta ordo = Lepidoptera unranked familia = Rhopalocera superfamilia = Papilionoidea familia = Lycaenidae… …   Wikipedia

  • Theclinae — Theclinae …   Wikipédia en Français

  • Хвостатки — ? Хвостатки Хвостатка сливовая (Satyrium pruni …   Википедия

  • Theclinae — ? Хвостатки Хвостатка сливовая (Satyrium pruni) Научная классификация Царство: Животные Тип …   Википедия

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”